http://data.europeana.eu/agent/167290
Inscriptions and textual elements: [...]. Inscriptions and textual elements: HARTMANNUS Comes ab Heldrungen in Magnum Magistrum / eligitur A°. i275. Sub Gregorio X. Summo Pontifice et Rudolpho I. Rom: / Imperatore, eximiæ Pietatis et devotionis Princeps I. ordini sapientissimo Re- / gimine suo non parum profuit: Arcem zanther in Borussiâ dirui, et ex ejus / reliquiis Arcem Marienburg ædificari jussit, eamq[ue] simul Principalem sedem / constituit habito capitulo Marpurgi Magisterium Provinciale per Borussiam / et Livoniam conjunxit, eiq[ue] Conradum à Feuchtwangen præfecit: Fere / semper in Germania fuit, ab Imperatore aliisq[ue] Principibus, auxilium contra / gentiles affines ordini certatim ad huc insultantes sollicitans, id quod etiam lar- /gissimè impetravit. Post Laudatissimi Regiminis annos , obijt in Germania Mer- / genthemij ibiq[ue] in sacello Aulico sepultus, ubi hodiedum eius monumentum cernitur.
Sign in to order prints, canvas, and more of this work. Browsing and full-resolution downloads stay free.